- MANES
- I.MANESa quo Manichael haeretici orti sunt, natione Persa suit, prius Cubricus dictus, servus cuiusdam viduae Persicae, quae moriens Manem, (ita enim postmodum appellari voluit, no pristini status meoria remaneret) haeedem instituit, eique non folum opes magnas, sed etiam libros fanaticorum hominum Scythiani et discipuli huius Therebinthi, qui cum Magicis esset artibus deditus, e Palaestina in Persiam fugere coactus, Sacerdotes ibi et Philosophos suis erroribus conatibusque obluctantes deprehendit, proin apud viduam, cuius supra mentio, perfugiô quaesitô in eius aedibus occisus est, quorum integram historiam. Epiphanius recitat, reliquit, Ex his libris hausit fanaticas opiniones, quas postea Apostolum Iesu Christi, et Spiritum S. olim promissum se vocans, sparsit. Forte eô tempore aegrotabat Regis Persarum filius; Itaque se in aulam confert Manes, medendi artem profitens, verum quum necâsset puerum, fugit inde in Mesopotamiam, ubi discipulos sibi adiunxit, quibus dogmata sua tradidit. Inde rursus a piis Episcopis pulsus, aufugit, et iussu regis Persarum captus ac excoriatus est, circa A. C. 280. Sed secta ipsius late postea in Arabia, Aegypto, et Africa, Gallia et Italia, annis fere 200. propagata, ac ipse B. Augustin. 9. ann. in sectâ Manichaeâ versatus est. Postea vero erroribus agnitis refutavit Manichaeos, ac nominatim Faustum, Felicem, Fortunatum, Adimantum, et alios. Libri exstant in 6. tomo operum Augustini. Erant autem hae Manichaeorum opiniones praecipuae: Fingebant duos esse Deos, alterum honum, auctorem rerum bonarum, bonae inprimis Animae, quem φῶτα, id est, lucern nominabant. Alterum malum pari potentia, quem Hylen vocabant, a quo mala Anima, corpus, coniugium, imperia, et omnia mala orta essent. Itaque abstinebant a coniugio, et politicâ gubernatione, iactitabant se suis ritibus consequi afflatus divinos. Interim voluptatum impurissirmarum coenô impune mersi, negabant Resurrectionem, Elcemosynas alienis a sua secta negantes, motus Concupiscentiae malae Animae adscribebant; μετεμψύχωσιν amplexi, animas suorum per Elementa ad globum Lunae eluctantes, inde ad Solem eniti, ut ibi purificentur, sicque tandem Deo uniri: reliquorum vero hominum in Infernum detrusas, aliis corporibus denuo immitti asserebant. Conten debant porro, Filium Dei non assumpsisse humanam naturam vere, sed tantum simulate seu putative; Illum serpentem fuisse, a quo Eva tentata: Sedem habere in Sole, sicut Spirit. S. in aere, Sapientiam in Luna, et Patrem, in Lucis abysso. Legem Mosis fingebant a malo Deo traditam, ideoque abrogatam esse, abstinebant a caseo, ovis, lacte, voni. carnibus, et mactationibus pecudum, denique magna confusio erat fanaticarum opinionum, quas qui volet, legat apus Epiphanium l. 2. tom. 2. haer. 66. Divisa erat secta haec abominanda in duas classes, Auditores et Electos: e quibus posterioribus 12. se Magistros vocabant, decimumque tertium pro Papa habebant. Ab his Episcopi 72. creati, qui Presbyteros elegerunt, Diaconosque suos habuerunt. Refutari ab Orthodoxis, et Imperatoriis edictis coerciti, in Heriberto quodam et Lisoio, saeculô 11. in Gallia, reviscere coeperunt, sed malum in herba exstinctum. Augustin. haer. 46. de Morib. Manich. etc. theodoret. l. haer. Fab. 10. Cyrillus, Genebrardus in Chron. Philastrius, etc. Facit et Manis mentionem Eusebius l. 7. c. 27.II.MANESanimas e corporibus egressas intelligimus, aut Deos Inferos, quthore Serviô. Sunt autem, in quit, noxiae, et dicuntur per antiphrasin. Nam Manum bonum est. Alii Manes a manando dictos intelligunt. Nam Manibus plena sunt loca inter lunarem et terrenum circulum, unde defluunt. Haecille. Lucan. l. 9. v. 6.Quodque patet terras inter, Lunaeque meatusSemidei Manes habitant. ——Virg. Aen. l. 12. v. 646.—— Vos ô mihi ManesEste boni. ——Propert. l. 1. Eleg. 19.Non ego nunc tristes vereor, mea Cynthia. Manes.Virg. Aen. l. 3. v. 63.—— Stant Manibus ara,Caeruleis maestae vittis.Augilae populi Africae iuxta Syrtes, Manes tantum Deos putant, per eos deierant; eos ut oracula consulunt, precatique quae volunt, ubi tumulis incubuêre, pro responsis ferunt somnia. Verba sunt Melae l. 1. c. 8. Manes etiam ad Genios duos, quos cum vitâ sortimur, auctore Serviô, retulit Virg. Aen. l. 6. v. 743.Quisque suos patimur manes.Manes enim δαίμονες sunt, Praesules corporibus humanis attributi, qui e parentum seminibus manaverunt. Inde Summanus, id est, Summus inter manes dictus est Pluto. Verum Manes, quoniam corporibus eô tempore tribuuntur, quô fit prima conceptio, post vitam iisdem corporibus delectantur, atque cum his manentes appellantur Lemures; Quaesi vitae purioris adiuti suerint honestate, in Lares domorum urbiumque vertuntur. Ac proinde pro Laribus manes posuit Silius l. 2.—— Ceu proditae tecta Expulsi fugiunt Manes. ——Vide ibi Heinsium. Sin vero animi depravantur ex corpore, Larvae perhibentur ac Manes, Festus ait, Manes Dii ab auguribus vocabantur, quod per omnia manare credebant, cosque Deos Superos ac Inferos dicebant. Cicer. l. 2. de Legg. Deorum Manium iura sancta sunto. Vide Augustin. de C. D. l. 8. c. 26. et 9. c. 11. Voss. in Etymologic. in Manes, Spondan. de Coemet. Sacr. l. 1. P. 1. c. 8. Nic. Loyd. Coeterum, hisce Diis suis Veteres sepulchra passim commendabant, dicabant inscribebant que, idque duplici de causa. Una est eorum, qui per Deos Manes Plutonem et alios Deos inferos intelligebant; quibus illi defunctorum animas commendabant. Altera illorum, qui Deos Manes ipsas mortuorum animas appellabant, quibus tum sepulchra constituebant, tum lucernas in iis iugiter ardentes accendebant. Licetus de reconditisantiqq. Lurernis l. 1. c. 13. Namque vel Deos Manes animabus in sepulchris custodiendis vacare, vel ipsas Animas in Deos Manes transire credidit Antiquitas, atque ita supra mortalem sortem euchi. Quod indigitatum columellis sepulchralibus, quas violari nefas esse, iuslit Solon, Demetrius trium cubitorum mensuram ascripsit, apud Cael. Rhodig. l. 7. c. 20. Columnae namque tales eminentiam supra. coeteros mortales designabant, docente Pliniô: notavitque in Aegypto Cl. Vestingius, observarisummâ religione, ut columella non supra aliam Corporis partem ullam, quam supra caput, erigatur. utnempe innuant, caput esse membrum divinislimum, ut ait Plato in Timaeo, domiciliumque Animae rationalis, quae demum e capite per oris meatum halet, et abeat in numerum Deorum Manium, sesequesupra mortalern conditionem evehat. Vide Fortun. Licetum Opere modo laudatô, l. 6. c. 6. ubi Columnam sepulchralem in Lucerna descriptam explicat. num. II. Porro Caesorum Manes, h. c. animae, veniam redeundi ad superna nancisci ab Inferorum potestatibus crediti sunt, ut ulciscantur suos interemptores. Val. Flacc. l. 3. v. 378.—— —— Non si mortalia membra.Sortitusque breves et parvi tempora FatiPerpetimur; socius superi quondam ignis Olympi:Fas ideo miscere neces: ferroque morantesExigere hinc animas, redituraque semina caelo.Qutppe nec in ventos, nec in ultima solvimur ossa,Ira manet, duratque dolor: cum deinde tremendiAd solium venêre Iovis, questuque nefandamEdocuêre necem, patet ellis ianua leti,Atque itcrum remeare licet: Comes una sororumAdditur, et pariter terras atque aequora lustrant.Quisque suos sontes, inimicaque pectora poenisImplica, et variâ meritos formidine pulsant.Imo non quiescere, priusquam omnes ulti sint suos persecutores. Livius l. 3. c. 58. de Virginia, Manes Virginiae, mortuae quam vivae felicioris, per tot domos ad petendas panas vagati, nullo relictô sonte, tandem quieverunt. Aut, priusquam humanae victimae, ad tumulos suos, ab ultoribus, caesae essent. Iustin. l. 11. c. 2. de Alexandro M. Prima illi cura paternarum exsequiarum fuit: in quibus, ante omnia, coedis conscios ad tumulum patris occidi iussit. Virg. Aen. l. 10. v. 519.Viventes rapit inferias, quas immolet umbris:ubi Servium vide, ut et Tertullian. de Spectac. Sic Claudianus de Laudibus Stiliconis l. 1.Pallantis iugulum, Turnô moriente, piavitAeneas, tractusque rotis ultricibus HectorIrato vindicta fuit, vel quaestus Achillis.Tu neque vesanô raptas venalia curruFunera, nec vanam corpas meditaris in unumSaevitiam, turmas equitum, peditssmque catervas,Hostslesque globos tumulo prosternis amici.Inferiis gens tota datur.Quo respexit Senec. Consol. ad Polybium c. 35. de Marco Antonio, Eô ipso tempore, quô Antonius c. vium suorum vitae sedit mortisque aerbiter, M. Antonii frater duci iubebatur ad supplicium. Tulit hoc. Et hoc fuit ei lugere, viginti legionum sanguine fratri parentare, etc. Vide quoque supra, Elugere, infra Spectra. Sed et vivi nonnumquam, Magicis artibus, Manes sedibus suis excibant, cos denegotii, cui impliciti, eventu consulturi: quod quô pactô fieri Consueverit, dicemus paucis infra, in voce Manium evocatio. Quinam vero Manes, seu quaenam mortuorum animae sic elici posse creditae sint, vide supra in voce Ahori: De Manium autem placandorum ritu, a Numa instituto, Livium l. 1. c. 20. uti de numero iis sacro, infra voce Novem.III.MANESfluv. vel torrens Locrorum Epicnemidorum Thronion praeterfluens, interdum tam exiguus, ut transeuntis vix tingat pedes: interdum tam latus, ut in bina se diffundat iugera. Dicitur et Boagrius, Vide Strab. l. 9.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.